monumenta.ch > Ambrosius > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 28, 136
Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur), necessitates aliorum, quantum possumus, iuvemus; et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur?